Liber Regum Tertius*

Caput 19: Versus 14

Ego solus,etc.RAB.Tanto prophetae quid difficile fuit cognoscere in hoc mundo famulos remansisse Deo? Sed qui humilis etiam occulta Dei noverat, elatus etiam aperta nesciebat. Unde certum est, quod humilitatis radio se illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat: quia dum ea quae ipse fecerit facta foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur superbiae tumorem premit. Hinc est, quod voce Dei ad Eliam solum se aestimantem dicitur.Reliqui mihi septem millia virorum,ut dum non solum se remansisse cognosceret elationis gloriam quae ei de singularitate surgebat, inclinaret.RAB.Non aliter nisi quod eum regem futurum praedixit. Elisaeum non aliter quam pallium suum jactans super eum. Illos duos reges nec ipse per se, nec discipulis ejus Elisaeus unxit, sed quidam prophetarum missus est ut ungeret Jehu.
(* Traductions européennes)